Latin
Book 7
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, et dabo ei filiam meam Axam in uxorem. iam hoc et in libro Iesu Naue commemoratum est; sed utrum Iesu uiuente factum sit et nunc per recapitulationem repetitum, an post eius mortem, posteaquam dictum est: ludas ascendet, et coepit ludas debellare Chananaeos, in quo bello ista omnia gesta narrantur, merito quaeritur. sed credibilius est post mortem Iesu factum, tunc autem per prolepsin, id est per praeoccupationem commemoratum quemadmodum et alia. nunc enim cum res gestae aduersus Chananaeos tribus Iuda exponerentur, ita se narrationis ordo continet inter cetera Iudae facta bellica, de quo post mortem Iesu dixerat dominus: ludas ascendet. et postea descenderunt filii Iuda pugnare ad Chananaeum qui habitabat [in] montana et austrum et campestrem. et abiit ludas ad Chananaeum inhabitantem in Chebron et exiit Chebron ex aduerso —nomen autem erat Chebron <ante> Cariatharbocsepher —et percussit Sesi et Achiman et Cholmi filios Enac. et ascenderunt inde ad inhabitantes Dabir. nomen autem Dabir [quod] erat ante Ciuitas litterarum. et dixit Caleb: quicumque percusserit Ciuitatem litterarum et anteceperit eam, etdabo ei fi Ii a m mea m <A x am) in uxorem. constat ergo ex hoc ordine gestarum rerum tam perspicuo post mortem Iesu hoc esse factum. tunc uero, cum ciuitates datae ipsi Caleb commemorarentur, progressus ex occasione narrator quod postea factum est praeoccupauit. nec tamen frustra arbitror hoc de filia Caleb data in uictoris praemium bis numero scripturam commemorare uoluisse.