Latin
7.32 to 7.34
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.32-34
Unproofread scanNot analysed yet
Quod angelus dicit ad Gedeon: dominus tecum potens in fortitudine, nominatiuus casus est, non uocatiuus; hoc est: "dominus potens tecum est", non" tu potens". Aduertendum est dixisse angelum tamquam ex domini auctoritate: nonne ecce misi te? cum loqueretur ad Gedeon. quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora uero non ait ad Barac: "nonne mandaui tibi"? sed ait: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi? hic autem non dictum est: nonne ecce misit te dominus? sed: nonne ecce misi te? Vbi respondet Gedeon ad angelum: in me, domine —hoc est: in me intende —in quo saluabo Israhel? ecce mille mei humiliores in Manasse? intellegitur praepositus fuisse mille hominum, quos graece Xtl. . tdPXłju; appellat scriptura. an quid aliud?