# Quaestiones in Heptateuchum 7.32-34

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.32 to 7.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.32

Quod angelus dicit ad Gedeon: dominus tecum potens in fortitudine, nominatiuus casus est, non uocatiuus; hoc est: "dominus potens tecum est", non" tu potens". Aduertendum est dixisse angelum tamquam ex domini auctoritate: nonne ecce misi te? cum loqueretur ad Gedeon. quis enim eum misit, nisi qui ad eum angelum misit? Debbora uero non ait ad Barac: "nonne mandaui tibi"? sed ait: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi? hic autem non dictum est: nonne ecce misit te dominus? sed: nonne ecce misi te? Vbi respondet Gedeon ad angelum: in me, domine — hoc est: in me intende — in quo saluabo Israhel? ecce mille mei humiliores in Manasse? intellegitur praepositus fuisse mille hominum, quos graece Xtl..tdPXłju; appellat scriptura. an quid aliud?

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
