Latin
7.41.1 to 7.41.14
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.41.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeri solet quid sit ephud" uel "ephod. quod quidem si sacerdotale est indumentum, quod plerique dicunt, uel potius superindumentum, quod £zv5u[i. a graece dicitur uel έπωμίς:, quod magis superhumerale interpretari latine potest, merito mouet quomodo de tanto auro Gedeon id fecerit. nam ita scriptum est: et factum est pondus inaurium aurearum quas petierat sicli mille septingenti auri praeter brachialia et torques et operimenta purpurea quae erant super reges Madian, praeter torques quae erant in ceruicibus camelorum ipsorum. et fecit illud Gedeon in ephud et statuit illud in ciuitate sua in Ephra. et fornicatus est omnis Israhel post illud ibi et factum est Gedeon et domui eius in scandalum. quomodo ergo ista uestis de tanto auro fieri potuit? nam et mater Samuelis fecit filio suo, sicut legimus, ephud bar, quod nonnulli interpretati sunt "ephud lineum", quando eum dedit domino in templo nutriendum: ubi euidentius adparet hoc genus esse indumenti. an ideo dictum est: statuit illud in ciuitate sua, ut hinc intellegeretur aureum fuisse factum? non enim dictum est "posuit", sed "statu it", quoniam ita erat solidum et uali- . dum, ut statui posset, hoc est positum stare. Hoc ergo inlicitum cum fecisset Gedeon, fornicatus est post illud omnis Israhel, id est sequendo illud contra legem dei. ubi non frustra quaeritur, cum idolum non fuerit, id est cuiusquam dei falsi et alieni simulacrum, sed ephud, id est unum de sacramentis tabernaculi quod ad uestem sacerdotalem pertineret, quomodo fornicationem scriptura dicat populi ista sectantis atque uenerantis. ideo scilicet, quod praeter tabernaculum dei, ubi erant ista quae ibi fieri iusserat deus, extra simile aliquid fieri fas non erat. ideo sequitur et dicit scriptura: et factum est Gedeon et domui eius in scandalum, id est, ut ab offenso deo discederet, quia et hoc quoddam genus idoli quodam modo erat, quod extra dei tabernaculum quodlibet manu factum pro deo coleretur, cum illa ipsa quae iussa sunt in tabernaculo fieri ad dei potius cultum referrentur quam pro deo aliquid eorum aut pro dei simulacro colendum haberetur.