# Quaestiones in Heptateuchum 7.41.15-24

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.41.15 to 7.41.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.41.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.41.15

Quamquam per ephud uel ephod ea locutione, quae significat a parte totum, omnia possint intellegi quae constituit Gedeon in sua ciuitate ueluti ad colendum deum similia tabernaculo dei: et propterea per hoc, quia hoc est sacerdotalis honoris insigne, quod saepe scriptura commemorat, ut hoc sit peccatum Gedeon, quod extra dei tabernaculum fecerit aliquid simile, ubi coleretur deus. non quod solido auro uelut adorandum constituerit ephud, sed quod ex auro ipso, quod esset de praeda, fecerit ea quae pertinerent ad ornamenta uel instrumenta sacrarii, quae omnia per ephud significata sunt, propter excellentiam, ut dixi, uestis sacerdotalis. nam et ipsum ephud non quidem ex auro solo fieri praeceptum est, si hoc est superhumerale sacerdotalis uestis, uerum tamen etiam aliquid auri habet; nam ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso ut fieret, diuinitus imperatum est. sed quia hoc ita posuerunt septuaginta interpretes, ut commemoratis omnibus quae de spoliis acceperat Gedeon, inferrent: et fecit illud Gedeon in ephud, uidetur ita dictum, tamquam ex toto illo quod commemoratum est hoc factum esse credatur, cum possit etiam illic intellegi locutio quae significat a toto partem, ut quod dictum est: fecit illud in ephud, intellegatur "fecit inde ephud" uel "fecit ex eo ephud". non scilicet illud totum consumens in ephud, sed ex illo quantum sufficiebat inpendens. nam in illa interpretatione quae ex hebraeo est sic legitur: fecitque ex eo Gedeon ephod. quod enim apud Septuaginta scriptum est" ephud", hoc in hebraeo perhibetur dici "ephod". non autem omnes sacerdotes tali utebantur superhumerali, quod esset ex auro et hyacintho et purpura et coccino et bysso, sed solus summus sacerdos. unde illud, quod de Samuele commemorauimus factum illi ab eius matre, non erat utique tale, quoniam cum datus est nutriendus non erat summus sacerdos utique puer.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
