Latin
7.41.25 to 7.41.27
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.41.25-27
Unproofread scanNot analysed yet
unde, ut dictum est, ephud bar appellatur uel potius ephud bat, sicut adserunt qui hebraeam linguam nouerunt, et interpretatur ephud lineum. sed Gedeon existimo illud fecisse, quod erat praecipuum summi sacerdotis indumentum atque ornamentum, per quod et cetera significata sunt opera sacrarii, quod in sua ciuitate praeter dei tabernaculum constituerat. et propter hoc peccatum factum est illi et domui eius in scandalum, ut sic interiret —quod postea scriptura narrat -tanta eius numerositas filiorum.