# Quaestiones in Heptateuchum 7.45

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.45

Et emisit deus spiritum malignum inter Abimelech et inter uiros Sicimorum. hoc uerbum, utrum imperantem an permittentem deum significet, non facile definiri potest. quod enim hic positum est "em is it", graecus habet eSaTretaeIXev: quod est etiam in Psalmis, ubi legitur: emitte lucem tuam. quamquam in quibusdam locis interpretes nostri et ubi est in graeco ἐξαπέστειλεν "misit" interpretati sunt, non "misit". potest ergo et sic intellegi, ut spiritum malignum deus tamquam ire inter eos uolentem emiserit, id est potestatem dederit maligno spiritui ad eorum pacem perturbandam. usque adeo autem etiam mitti a domino malignum spiritum propter iustitiam uindicandi non absurdum uisum est, ut quidam id, quod est sawreatstXsv, etiam "i misit" interpretati sint.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
