Latin
Book 7
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.46
Unproofread scanNot analysed yet
Verba quae misit ad nuntios Abimelech Zebul princeps ciuitatis Sicimorum etiam id habent: et nunc surge nocte tu et populus tuus tecum et insidiare in agro. et erit mane simul ut oritur sol, maturabis et tendes super ciuitatem. quod latini quidam habent "maturabis", quidam uero "m ani cab is", graecus habet quod dici posset non uno uerbo: diluculo surges. et fortasse hinc sit dictum "maturabis" a matutino tempore, quamuis etiam aliis temporibus dici soleat ad rem accelerandam. "manicabis" autem latinum uerbum esse mihi non occurrit. sed illud mouet, quod cum dixisset: simul ut oritur sol, addidit: diluculo surges, cum ipsum diluculum, quod graece dicitur Spdpoc, tempus ante solem significet, quod iam usitatissime dicitur, cum albescere coeperit. sic itaque intellegendum est, ut quod positum est" man e" ipsum diluculum intellegatur. additum est autem: simul ut oritur sol, ut exprimeretur non iam orto sole faciendum, sed ubi fulgor adparuerit solis orientis. non enim aliunde albescit diluculum, nisi cum coeperit partem caeli, quam uidemus ab oriente, lux solis ad eam redeuntis adtingere. hinc est quod etiam in euangelio unam atque eandem rem alius euangelista dicit diluculo factam, cum adhuc obscurum esset, alius oriente sole, quia et ipsa lux quantulacumque diluculi sole utique fiebat oriente, id est ad ortum ueniente et fulgorem suum de suae praesentiae propinquitate iactante. quam lucem quidam idiotae solis non esse putauerunt, sed esse illam, quae primitus condita est, antequam deus quarto die conderet solem.