# Quaestiones in Heptateuchum 7.49.1-14

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.49.1 to 7.49.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.1

De filia Iephte quod eam pater in holocaustoma obtulit deo — quoniam in bello uouerat, si uicisset, eum se holocaustoma oblaturum, qui sibi de domo exiens occurrisset; quod cum uouisset, uicit et occurrente sibi filia quod uouerat reddidit — solet esse magna et ad diiudicandum difficillima quaestio quibusdam quid sibi hoc uelit nosse cupientibus et pie quaerentibus, quibusdam uero qui scripturis his sanctis inperita inpietate aduersantur, hoc maxime in crimen uocantibus, quod legis et prophetarum deus etiam humanis sacrificiis fuerit delectatus. quorum calumniis sic primitus respondemus, ut deum legis et prophetarum, atque ut expressius dicam, deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob nec illa sacrificia delectauerint, ubi pecorum holocausta offerebantur, sed. quod significatiua fuerint et quaedam umbrae futurorum. res ipsas nobis quae his sacrificiis significabantur commendare uoluisse; fuisse autem etiam istam utilem causam cur illa mutarentur nec modo iuberentur, immo prohiberentur offerri, ne uere secundum carnalem adfectum talibus deum delectari putaremus. Sed utrum etiam humanis sacrificiis significari futura oportuerit, merito quaeritur: non quo mortes hominum quandoque moriturorum in hac causa exhorrescere et formidare deberemus, si illi, qui haec de se fieri gratanter acciperent, in aeternam remunerationem commendarentur deo. sed si hoc uerum esset, hoc genus sacrificiorum deo non displiceret; displicere autem deo satis euidenter eadem scriptura testatur. nam cum omnia primogenita sibi dicari et sua esse uoluerit atque praeceperit. redimi tamen a se uoluit primogenita hominum. ne immolandos deo crederent filios suos, quos natos primitus suscepissent. deinde hoc apertius ita loquitur, quod humana holocausta sic deus inprobet, ut prohibeat detestans ea in aliis gentibus et populo suo praecipiens ne audeat imitari. st autem, inquit, exterminauerit dominus deus tuus gentes, in quas tu intras hereditare terram eorum, a conspectu tuo et hereditabis eos et habitabis in terra eorum, adtende tibi ipsi, ne exquiras sequi eos, postquam exterminati fuerint a facie tua, ne exquiras deos eorum dicens: quemadmodum faciunt gentes diis suis, faciam et ego.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
