Latin
7.49.136 to 7.49.156
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.136-156
Unproofread scanNot analysed yet
sed in eo similitudo adumbrata est, quod isti, ut dixi, ueluti legis obseruatores eum qui contra praecepta legis facere uidebatur tamquam legitimi non legitimum iure sibi uisi sunt eiecisse. secundum hoc enim plebs illa dicta est fornicari, quod legis praecepta non seruans tamquam uiro non exhibebat fidem. Sic autem scriptum est de Iephte: et creuerunt filii uxoris et eiecerunt Iephte. uerbum quod positum est "creuerunt" significat in figura "praeualuerunt": quod in Iudaeis inpletum est, qui praeualuerunt infirmitati Christi, quia ita uoluit, ut ab eis quas oportebat passione perferret: sicut hoc idem significans Iacob praeualuit angelo. cum quo ut id ipsum portenderet luctabatur. dixerunt ergo ad Iephte: non hereditabis in domo patris nostri. quoniam filius mulieris fornicariae tu, tamquam dicerent quod euangelium loquitur: non est iste homo a deo, qui sic soluit sabbatum; se autem uelut iactantes legitimos filios domino dixerunt: nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus deum. et fugit Iephte a facie fratrum suorum et habitauit in terra Tob. fugit, quoniam se quantus esset abscondit; fugit, quoniam eos saeuientes latuit; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent: fugit, quoniam morientis infirmitatem uiderunt, uirtutem autem resurgentis non uiderunt. habitauit autem in terra bona uel, ut expressius dicamus optima". quod enim graece afaav, hoc latine optimum dicitur; id autem interpretatur Tob". ubi mihi uidetur intellegenda eius a mortuis resurrectio. nam quae terra magis optima quam terrenum corpus excellentia inmortalitatis et incorruptionis indutum? Quod autem dicitur de Iephte, quia, posteaquam fugiens a facie fratrum suorum habitauit in terra Tob, colligebantur ad eum uiri latrones et obambulabant cum ipso, quamquam et ante passionem obiectum fuerit domino. quod cum publicanis et peccatoribus manducaret. quando respondit non esse necessarium sanis medicum sed aegrotis, et inter iniquos deputatus est, quando inter latrones crucifixus est et unum ex eis de cruce in paradisum transtulit: tamen posteaquam resurrexit et esse coepit, secundum id quod supra exposuimus in terra Tob collecti sunt ad illum scelerati homines propter remissionem peccatorum, qui cum illo ambulabant, quia secundum eius praecepta uiuebant.