# Quaestiones in Heptateuchum 7.49.15-32

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.49.15 to 7.49.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.15

non facies ita domino deo tuo; abominamenta enim, quae dominus odit, fecerunt diis suis, quoniam et filios suos et filias suas comburunt <in> igni diis suis. Quid euidentius ostendi potest his sanctae scripturae testimoniis, ut alia huiusce modi omittam. quam deum. a quo haec scriptura humano generi contributa est, non solum non diligere uerum etiam odisse talia sacrificia, in quibus homines immolantur? illa plane diligit et coronat. cum quisque iustus iniquitatem patiens usque ad mortem pro ueritate decertat uel ab inimicis, quos pro iustitia offendit, occiditur, retribuens eis bona pro malis, id est pro odio dilectionem. talem dicit dominus sanguinem iustum a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae. praecipue autem quod sanguinem fudit ipse pro nobis et sacrificium se ipsum obtulit deo; sic utique obtulit, ut ab inimicis pro iustitia occideretur. hunc imitata martyrum milia usque ad mortem pro ueritate certarunt et ab inimicis saeuientibus immolata sunt. de quibus dicit scriptura: tamquam aurum in fornace probauit illos et sicut holocaustum hostiam accepit illos: unde et apostolus dicit: ego enim iam immolor. Sed non sic Iephte de filia fecit holocaustoma domino, sed sicut praeceptum fuerat pecora offerri et prohibitum fuerat homines immolari. magis hoc illi simile uidetur quod fecit Abraham. quod dominus specialiter fieri praecepit, non generali lege ut talia sibi sacrificia fierent aliquando mandauit, immo etiam fieri omnino prohibuit. distat itaque hoc quod lephte fecit a facto Abrahae, quoniam ipse iussus obtulit filium, iste autem fecit quod et lege uetabatur et nullo speciali iubebatur imperio. deinde non solum in sua lege postea uerum etiam tunc deus in ipso Abrahae filio talibus sacrificiis quam non delectaretur ostendit. cum patrem, cuius fidem iubendo probauerat, a filii tamen interfectione prohibuit et arietem, quo sacrificium licite secundum ueterum congruam temporibus consuetudinem conpleretur, adposuit.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
