Latin
7.49.169 to 7.49.185
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.169-185
Unproofread scanNot analysed yet
quamquam populus maeroris etiam diabolus et angeli eius non inconuenienter intelleguntur, siue quia aeternam miseriam eis quos decipiunt adquirunt siue quia et ipsi aeternae miseriae deputati sunt. Eleganter sane ad exprimendam multo euidentius prophetiam Iephte respondit senioribus Galaad: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei et emisistis me a uobis? et quid est quod uenistis, quando tribulati estis? tale aliquid figuratum est in Ioseph, quem fratres uendentes abiecerunt et cum fame tribularentur ad eius opem misericordiamque conuersi sunt. hic uero multo amplius elucet significatio futurorum, quod non ipsi prorsus fratres qui eiecerunt Iephte ad eum uenerunt, sed Galaad seniores pro uniuerso illo populo eidem supplicantes. sicut eadem gens dicitur Israhel siue in eis qui tunc fuerunt Christumque reprobauerunt siue in eis qui ad eius opem postea reuersi sunt. populo enim dicitur inimico siue in maioribus siue in posteris suis longa odia trahenti atque seruanti tandemque conuerso in eis qui tunc conuertendi sunt: nonne uos odio habuistis me et eiecistis me de domo patris mei? hoc enim eis uisum est qui persecuti sunt, quod eiecerunt Christum de domo Dauid, in qua regni eius non erit finis. Et dixerunt seniores Galaad ad Iephte: non sic; modo uenimus ad te. tamquam dicerent Iudaei conuersi ad Christum: tunc uenimus, ut persequeremur, modo uenimus. ut sequamur. profitentur etiam aduersus inimicos eum futurum sibi caput. respondet ille, si eorum uicerit inimicos, quod erit eis in principem: quod Gedeon noluit, cum id Israhelitae noluissent. respondit quippe illis: princeps uester dominus erit. rex enim nomine principis significatur: quod nondum habebat gens illa tempore iudicum. coeperunt autem habere Saulem et deinceps alios eius successores, qui in libris Regnorum leguntur.