# Quaestiones in Heptateuchum 7.49.186-201

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.49.186 to 7.49.201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.186

nam in Deuteronomio cum eis praecipitur qualem debeant habere regem, si hoc eis placuerit, non ibi rex. sed princeps appellatur. sed quia iste Iephte illum figurabat. qui uerus est rex — quod etiam in titulo scriptum fuit, qui cruci eius adfixus est, quem Pilatus delere uel emendare non ausus est — ideo credendum est esse dictum: ero uobis in principem. illi autem dixerant: eris nobis in caput, quoniam caput uiri Christus et ipse est caput corporis ecclesiae. denique posteaquam eos liberauit Iephte ab omnibus inimicis, non eis factus est rex, ut intellegeremus illud quod dictum est ad prophetiam potius pertinuisse de Christo quam ad ipsum proprie Iephte, de quo scriptura narrationem ita concludit: et iudicauit Iephte Israhel sex annis; et mortuus est Iephte Galaadites et sepultus est in ciuitate sua Galaad. iudicauit ergo Israhel sicut ceteri iudices; non ibi regnauit ut princeps, sicut hi qui Regnorum uoluminibus continentur. Iam uero quod posteaquam eis idem Iephte dux constitutus est misit nuntios ad hostes prius pacis uerba portantes, illud ostenditur quod ait apostolus. in quo Christus loquebatur: si fieri potest, quod ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. uerba porro ipsa quae mandauit Iephte omnia pertractare nimis longum est festinantibus nobis; uidentur tamen mihi sic intellegenda, quantum adtinet ad significationem futurorum, ut in eis aduertatur doctrina Christi admonens nos quemadmodum sit ambulandum, hoc est uiuendum inter eos qui non secundum propositum uocati sunt: nouit enim dominus qui sunt eius. lam uero quod cum esset debellaturus ii i?imicos factus est super eum spiritus domini. significatur spiritus sanctus inpertitus membris Christi. Quod autem pertransiit Galaad et Manasse et transiit speculam Galaad et ab specula Galaad ad trans filios Ammon, proficientia significantur membra Christi ad uictoriam de inimicis reportandam.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
