Latin
7.49.202 to 7.49.219
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.202-219
Unproofread scanNot analysed yet
Galaad quippe interpretatur "Abiciens", Manasse "Necessitas". transeundi sunt ergo a proficientibus abicientes, id est contemnentes, transeunda et necessitas, ne forte cum transierit qui proficit contemnentes cedat terrentibus, transeunda etiam specula Galaad, quoniam Galaad etiam "Reuelatio" interpretatur. est autem specula altitudo ad prospiciendum uel despiciendum, id est desuper aspiciendum. specula itaque Galaad congruenter mihi uidetur significare superbiam reuelationis: unde dicit apostolus: et in magnitudine reuelationum ne extollar. ergo et ipsa transeunda est, id est non est in ea manendum propter cadendi periculum. his pertransitis facile superantur inimici: quod significat dicendo: et ab specula Galaad trans ad filios Ammon, de quibus inimicis iam supra dictum est. Et uouit Iephte uotum et dixit: si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea, et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi in reuertendo me in pace a filiis Ammon, et erit domino et offeram eum holocaustoma. quemlibet in hoc loco cogitauerit Iephte secundum cogitationem humanam, non uidetur unicam filiam cogitasse; alioquin non diceret, cum illam cerneret occurrisse: heu me, filia mea, inpedisti me; in offendiculum facta es in oculis meis. "inpedisti" enim ita dictum est, tamquam ad hoc se inpeditum indicauerit, r. e illud quod cogitarat inpleret. sed quem potuit cogitare primitus occurrentem, qui filios alios non habebat? an coniugem cogitauit? et ut hoc fieret deus noluit et ut non relinqueret inpunitum, ne quis deinceps id auderet, et ut magna prouidentia ex hoc quoque ipso quod accidit sacramentum ecclesiae figuraret? ex utroque igitur prophetia coaptata est: et ex eo quod uouens cogitauit et ex eo quod nolenti contigit. si enim coniugem cogitauit. coniux Christi ecclesia est; propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una.