# Quaestiones in Heptateuchum 7.49.220-234

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.49.220 to 7.49.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.220

sacramentum hoc magnum est, inquit apostolus, ego autem dico in Christo et in ecclesia. sed quia huius Iephte coniux uirgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit et inulta non remansit prohibitum sacrificium uouentis audacia et uirginitas ecclesiae figurata est. nec abhorret a uero, quod filiae nomine eadem significatur ecclesia; nam cuius alterius typum gerebat etiam illa mulier, cui post tactam fimbriam suam sanatae ait dominus: filia, fides tua te saluam fecit; uade in pace? et certe, unde nullus ambigit, discipulos suos ipse sponsi filios appellauit se apertissime indicans sponsum, non possunt, inquit, ieiunare filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. holocaustoma ergo erit ecclesia, quam uirginem castam beatus apostolus appellat, quando in resurrectione mortuorum fiet in uniuersa, quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam; tunc tradet regnum deo et patri, quod regnum ipsa ecclesia est, ipse cuius figuram uouens ille gestabat. sed quoniam tunc fiet, cum completa fuerit sexta aetas saeculi, ideo sexaginta dierum a uirginitate dilatio postulata est. ex omnibus quippe aetatibus ecclesia congregatur. quarum prima est ab Adam usque ad diluuium, secunda a diluuio, id est a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta ab hac transmigratione usque ad uirginis partum, sexta inde usque in huius saeculi finem. per quas sex aetates tamquam per sexaginta dies fleuit sancta uirgo ecclesia uirginalia sua: quia licet uirginalia, tamen fuerant peccata deflenda; propter quae uniuersa ipsa uirgo toto orbe diffusa cotidie dicit: <et> dimitte nobis debita nostra. eosdem autem sexaginta dies duos menses maluit appellare, quantum existimo, propter duos homines: unum, per quem mors, alterum, per quem resurrectio mortuorum: propter quos etiam duo testamenta dicuntur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
