# Quaestiones in Heptateuchum 7.49.33-43

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.49.33 to 7.49.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.33

Si autem hoc quemquam mouet, quomodo pie crediderit Abraham deum sacrificiis talibus delectari, si haec inlicite offeruntur deo, et ideo putat recte credidisse etiam Iephte quod tale sacrificium deo esse posset acceptum, primo consideret aliud esse ultro uouere, aliud iubenti obtemperare. non enim, si aliquid praeter morem in domo a domino institutum seruo iubetur atque id laudabili oboedientia facit, ideo non est plectendus, si hoc facere sponte praesumpserit. deinde habebat quod crederet Abraham, ut propter diuinum imperium non parceret filio, non credens deum tales uictimas libenter accipere, sed hoc eum propterea iussisse, ut resuscitaret occisum et hinc aliquid tamquam deus sapiens demonstraret. nam hoc de illo etiam in epistula legitur quae inscribitur ad Hebraeos et fides eius, quia hoc de deo crediderit, quod posset filium eius suscitare, laudatur. iste uero et deo non iubente neque poscente et contra legitimum eius praeceptum ultro sacrificium uouit humanum. sic enim scriptum est: et uouit Iephte uotum domino et dixit: si traditione tradideris mihi filios Ammon in manu mea et erit quicumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi in reuertendo me in pace a filiis Ammon, et erit domino < e t> offeram eum holocaustoma. Non utique his uerbis pecus aliquod uouit, quod secundum legem holocaustoma posset offerre; neque enim est aut fuit consuetudinis, ut redeuntibus cum uictoria de bello ducibus pecora occurrerent. quantum autem adtinet ad muta animalia, canes solent dominis blando famulatu adludentes currere in obuiam: de quibus ille in suo uoto cogitare non posset, ne in iniuriam dei aliquid non solum inlicitum uerum etiam contemtibile et secundum legem inmundum uouisse uideretur. nec ait: quodcumque exierit de ianuis domus meae in obuiam mihi. offeram illud holocaustoma, sed ait: quicumque exierit, offeram eum.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
