Latin
7.49.54 to 7.49.66
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.54-66
Unproofread scanNot analysed yet
unum, quod in epistula ad Hebraeos iste Iephte inter tales commemoratur, ut eum culpare uereamur, ubi sic scriptum est: et quid adhuc dicam? deficit enim me tempus enarrandi de Gedeon. Barac, Samson et Iephte et Dauid et Samuel et prophetis, qui per fidem uicerunt regna operantes iustitiam consecuti sunt promissones; alterum, quod ubi de illo ista narrantur, quod tale uouerit et inpleuerit uotum, praemisit scriptura dicens: et factus est super Iephte spiritus domini; et perrexit Galaad et Manasse ettransiit speculam Galaad et de specula Galaad ad trans filios Ammon. et uouit Iephte uotum domino et cetera ad hoc ipsum uotum pertinentia. ut omnia, quae deinceps facta sunt, tamquam opera spiritus domini, qui super eum factus est, intellegenda uideantur. ista testimonia nos conpellunt quaerere potius cur factum sit quam facile inprobare quod factum est. Sed primo illud, quod ex epistula quae ad Hebraeos est commemoraui, inter illos laudabiles uiros, qui ibidem recoluntur, non solum est Iephte uerum etiam Gedeon, de quo similiter scriptura dicit: <et) spiritus domini confortauit Gedeon. et tamen eius factum, quod de illo auro praedae operatus est ephud et fornicatus est post illud omnis Israhel et factum est domui Gedeon in scandalum, non solum laudare non possumus, uerum etiam, quia scriptura hinc apertissime iudicauit, reprobare minime dubitamus; nec tamen ex hoc ulla fit iniuria spiritui domini, qui eum confortauit, ut hostes populi eius tanta facilitate superaret. cur ergo inter eos commemoratur, qui per fidem uicerunt regna operantes iustitiam, nisi quia sancta scriptura, quorum fidem atque iustitiam ueraciter laudat, non hinc inpeditur eorum etiam peccata, si qua nouit et oportere iudicat, notare ueraciter? nam et in eo, quod idem Gedeon signum petens, sicut ipse locutus est.