# Quaestiones in Heptateuchum 7.49.67-80

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, 7.49.67 to 7.49.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.49.67

tentauit in uellere, nescio utrum non fuerit transgressus praeceptum. quo scriptum est: non tentabis dominum deum tuum; uerum tamen etiam in eius tentatione dominus quod praenuntiare uolebat ostendit: in conpluto scilicet uellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Israhel, ubi erant sancti cum gratia caelesti, tamquam pluuia spiritali; et postea conpluta area sicco uellere figurare ecclesiam toto orbo diffusam. habentem non in uellere tamquam in uelamine sed in aperto caelestem gratiam illo priore populo uelut ab eiusdem gratiae rore alienato atque siccato. nec tamen frustra inter fideles et operantes iustitiam propter bonam fidelemque uitam, in qua eum credendum est esse defunctum, tale in epistula ad Hebraeos meruit testimonium. Vtrum autem, quia, posteaquam dictum est: factus est super Iephte spiritus domini, ea secuta sunt. ut uotum illud uoueret atque hostes uinceret et quod uouerat redderet, spiritui domini omnia deputanda sint, ut perinde habeatur et hoc sacrificium, tamquam id dominus sicut Abrahae fieri iusserit. non facile dixerim, cum utique de Gedeon possit haec adferri differentia. quia < post) peccatum quod fecit, quando fecit ephud post quod uniuersus populus fornicatus est, nulla est eius commemorata prosperitas. postea uero quam Iephte uotum uouit, illa est insignis eius uictoria consecuta, propter quam adipiscendam uouerat et qua adepta quod uouerat soluit. rursus enim considerandum est, quia Gedeon, etsi non posteaquam fecit ephud, tamen posteaquam tentauit dominum, quod utique peccatum est, magna strage hostibus caesis atque superatis populo adquisiuit salutem: sic enim scriptum est: et dixit Gedeon ad dominum: non irascatur indignatio tua in me; et loquar adhuc semel et tentabo adhuc semel in uellere. iram quippe dei metuebat, quia nouerat Se tentando peccare, quod deus in lege sua manifestissime prohibet.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
