Latin
7.49.92 to 7.49.104
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.49.92-104
Unproofread scanNot analysed yet
nam et illud, quod trecenti uiri ad signum crucis ipso numero pertinentes hydrias fictiles acceperunt eisque ardentes faculas incluserunt, quibus hydriis fractis repente lumina numerose micantia tantam hostium multitudinem terruerunt, tamquam ex suo arbitrio uidetur fecisse Gedeon; non enim scriptura dicit dominum admonuisse, ut hoc faceret. et tamen tam grande signum quis eius animo atque consilio faciendum nisi dominus inspirauit? qui praefigurauit sanctos suos thesaurum euangelici luminis in uasis fictilibus habituros, sicut apostolus dicit: habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus: quibus in passione martyrii tamquam uasculis fractis maior eorum gloriae fulgor emicuit, quae inpios euangelicae praedicationis inimicos inopinata illis Christi claritate superauit. Seu ergo per scientes seu per nescientes praefigurationem praedicationemque futurorum spiritus domini propheticis temporibus operatus est, nec ideo peccata eorum dicendum est non fuisse peccata, quia et deus, qui et malis nostris bene uti nouit, etiam ipsis eorum peccatis usus est ad significanda quae uoluit. proinde si propterea peccatum non fuit siue cuiuslibet necis humanae siue etiam parricidale sacrificium uel uouere uel reddere, quia magnum aliquid et spiritale significauit. frustra deus talia prohibuit et se odisse testatus est, quoniam et illa quae fieri iussit utique ad aliquam significationem rerum spiritalium magnarumque referuntur. cur ergo illa prohiberet. quandoquidem poterant propter eandem rerum earundem significationem, propter quam et ista licite fiebant, nihilominus licite fieri? nisi quia nec tale aliquid significantia quale expedit credere humana deo sacrificia placuerunt, quando non pro iustitia quisque ab inimicis. quia recte uiuere uoluit aut peccare noluit, interimitur, sed homo ab homine tamquam electa hostia more pecoris immolatur. Quid? si, ait aliquis, quoniam pecorum uictimae iam eo ipso quo fuerant usitatae, quamuis et ipsae a recte intellegentibus ad significationem spiritalium referrentur, minus tamen faciebant intentos ad magnum sacramentum Christi et ecclesiae requirendum, propterea deus re insigni et inopinata uolens quasi dormientes hominum animos excitare eo magis, quod talia sibi sacrificia offerri uetuerat, curauit sibi eius modi aliquid offerendum, ut ipsa admiratio magnam gigneret quaestionem et magna quaestio ad perscrutandum magnum mysterium studium piae mentis erigeret, pie uero scrutans mens hominis altitudinem prophetiae uelut hamo piscem dominum Christum de profundo scripturarum leuaret?