Latin
Book 7
Augustine, Quaestiones in Heptateuchum 7.56
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod ait Samson uiris Juda: iurate mihi ne interficiatis me uos: et tradite me eis, ne forte occurratis in me uos? quam locutionem ita nonnulli interpretati sunt: ne forte ueniatis aduersum me uos. sed hoc eum ne ab his interficeretur dixisse illud indicat, quod in Regnorum libro scriptum est iubente Salomone ut homo occideretur et dicente: uade, occurre illi. quod ideo non intellegitur, quia non est consuetudinis apud nos ita dici. sic enim quod militares potestates dicunt: uade, alleua illum, et significat "occide illum", quis intellegat, nisi qui illius locutionis consuetudinem nouit? solet [et] uulgo apud nos dici: conpendiauit illi, quod est occidit illum; et hoc nemo intellegit, nisi qui audire consueuit. haec est enim uis generalis omnium locutionum, ut quemadmodum ipsae linguae non intellegantur, nisi audiendo uel legendo discantur. AMEN.