# Quaestiones in Heptateuchum 7.7

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestiones-in-heptateuchum/7.7

Quaeritur quomodo dictum sit: et Iebusaeum habitantem in Hierusalem non hereditauerunt filii Beniamin; et habitauit Iebusaeus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in hodiernum diem, cum superius legatur eadem ciuitas a Iuda capta et incensa interfectis in ea Iebusaeis. sed cognoscendum est istam ciuitatem communem habuisse duas tribus, ludam et Beniamin, sicut ostendit ipsa diuisio terrarum, quae facta est a Iesu Naue. ipsa est enim lebus quae Hierusalem. ideo duae istae tribus remanserunt ad templum domini, quando ceterae excepta Leui, quae sacerdotalis fuit et terras in diuisionem non accepit, separauerunt se a regno Iuda cum leroboam. intellegendum est ergo a Iuda quidem ciuitatem captam et incensam interfectis qui illic reperti fuerant, sed non omnes Iebusaeos esse extinctos, siue quia erant extra illam ciuitatem sine quia potuerunt fugere: quos reliquos Iebusaeos admissos esse a filiis Beniamin, [in] quibus cum Iuda erat ciuitas illa communis, in ea simul habitare. quod ergo dictum est: non hereditauerunt Iebusaeum filii Beniamin, intellegendum quod nec tributarios eos facere potuerunt sine uoluerunt. aut certe "non hereditauit Iebusaeum" dictum est, quia non sine illo tenuit terram quae ab illo possidebatur.

---

Augustine, Quaestiones in Heptateuchum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa074/stoa0040.stoa074.opp-lat1.xml.
