# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1-3

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/1-3

QUÆST. I. (LUC. cap. I, y 13, 20 ] Quod Zacharias orans pro populo audit ab angelo, Exauditu est oratio tua; ccce Elizabeth uxor tua concipiet et pariet filium, et vocabis nomen ejus Joannem; primo hoc attendendum est, quia non est verisimile, ut cum pro populi peccatis vel salute vel redemptione ille offerret, si quidem populus eum exspectabat offerentem, quod potuerit rclictis publicis votis homo senex, uxorem habens anum, pro accipiendis filiis orare: præsertim quia nemo orat accipere, quod se accepturum esse desperat; usque adeo autem ille jam se habiturum filios desperabat, ut hoc angelo promittenti non crederet. Ergo quod ei dicitur, Exaudita eit oratio tua, pro populo intelligendum cst: cujus populi quoniam salus et redemptio et peccatorum abolitio per Christum futura erat, ad boc nuntiatur Zachariæ alius nasciturus, quia praccursor Christi destinabatur. Quod autem ei non credenti angelo, ab eodem angelo diciturv Et ecce eri tacens donec impleantur hæc in tempore suo, intelligendum est significasse quod prophetia usque ad Joannem, tanquam a sono sileret intelligibili; quia non est intellecta, donee in Domino compleretur.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
