Latin
Book 1, Quæstiones in Evangelium secundum Matthæum
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
XV. [Ib. XIV, 26-33.] Quod dixerunt discipuli phantasma esse, significat id quod dictum est, Putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? quia quidam qui cesserint diabolo, de Christi adventu dubitabunt. Quod autem Petrus implorat a Domino auxilium, ne mer-. gatur, significat quibusdam tribulationibus etiam post ultimam persecutionem purgandam esse Ecclesiam. Quod et Paulus significat dicces: Salvus evit; sic tamen quasi per ignem (1 Cor. III, 15). Quod sequitur, ut adorantes omnes qui in navi erant, dicerent, Vers Filius Dei est significat claritatem ejus tunc manifestam fuluram, per speciem jam videntibus, qui per fidcm nunc ambulant.