Latin
Book 1, Quæstiones in Evangelium secundum Matthæum
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
XXVII. [Ib. XX, 17.] Quod Dominus seorsum se duohus discipulis passurum refert (0), ad confirmandum in posterum testimonium fecit: quia dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Matth. XVIII, 16). Ut cnim neque vulgaretur quod diccbat, neque carerct humani testimonii firmitate, pancioribus quam duobus dicere non potuit. Vcl ad sacramentum charitatis ostendendum: minus enim quam inter duos charitas esse non potest. Erat autemille nou necessitate debiti propter peccatum suum, sed ad solvenda nostra peccata charitate passurus.