Latin
Book 1, Quæstiones in Evangelium secundum Matthæum
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. [Ib. isa:, 2 9.] Quod Dominus dixit, Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo: nuptias dixit Verbutn incarnatum, quia in ipso homine suscepto Ecclesia Dco Copulata cst. Quod dixit, Tauri mei et aitilia occisU sunt: tauros dixit principes plebium; altilfa vero, omnia saginata. Quod dixit Dominus, I te ad exitusviurum, et quoscumque inveneritis, vocate dd nuptias: viæ intelliguntur dogmata Gentium; quia ex omnibus inis ad nuptias venerunt, id est, Christo crediderunt.