Latin
Book 1, Quæstiones in Evangelium secundum Matthæum
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.35
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIII. [Ib. xxiv, 23-27.] Quod Dominus dicit, Sicut enim fulgur exit ab oriente, et pervenit usque ad occidentem; ita erit et adventus Filii hominis; urientis ct occidcuLis nomine totum orbem voluit significare, per quem futura erat Ecclesia, iucipicute Evangelio ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47), secundum ilium sensuin quo dixit, Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus (Matth. xxvi, 64). Convenienter enim Ecclesiam I nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare cle nubibus. Constituta ergo auctoritate Ecclesiæ per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet, atquo omnes fideles, et qui in cum credere volueriut, na schismaticis atque hæreticis credant. Unumquodque enim schisma, et unaquæque hæresis, aut locu. . . suum habet in orbe terrarum, partem aliquam tenens; aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit. Quo pertinet quod ait, Si quis vobis dixerit, Ecce hic eat Christus, aut illic, quod significat terrarum partes et provinciarum: aut in penetralibus, aut in deserto, quod signiflcat obecura et occulta cun. venticula hæreticorum. Quod ergo dixit, ab oriente in occidentem perventurum adventum suum, contra illos valet qui per terrarum particulas nominantur, et dicunt apud se csse Christum. Quod autem ait, Sicut fulgur, contra illos valet, qui occulte congregant tanquam in penetralibus, et paucos tanquam in deserto: ad manifestationem Quippe claritatemque pcrtinet Ecclesiæ fulguris nomen, significans etiam noctem vel nubila sæculi hujus; tunc enim fulguns candor apparet.