Latin
Book 1, Quæstiones in Evangelium secundum Matthæum
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.38
Unproofread scanNot analysed yet
XLI. lIb. xxvi, 15.] Quod Dominus triginta argenleis venditus est, significat per Judam Judæos iniquos, qui sequentes carnalia et temporalia, quæ ad quinque sensus pertinent corporis, Christum habere nolutrunt: quod quia sexta mundi ætate fecerunt, sexies quinos eos tanquam pretium venditi Domini accepisse significatum est. De quo tempore talibus insultat propheta dicens, Filii hominum, quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium (Psal. IV, 3)? ut si quinque ætatibus fuisset aliqua excusatio sequendæ vanitatis, vel sexta comprehenderent veritatem, quæ per Dominum nostrum prædicabatur, et demonstrabatur, sicut sexta die bomo factus est ad imagincm Dei (Gett. I, 26). Quod quia noluerunt, habent sexies quini impressam imaginem principis sæculi, et non habent Christum per qu in sig latum est in nobis lumen vultus tui, Dominc (Psal. IV, 7). Et quia eloquium Domini argentum ost (Psul. XI, 7), illi autem etiam ipsam legem carnaliter intellexerunt, tanquam in argento impressam sæcularis principatus imaginem amisso Domino tenuerunt.