# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.40

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 1, Quæstiones in Evangelium secundum Matthæum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/1.40

XLIII. [lb. xxvi, 29.] Quod Dominus dicit suh tempus passionis discipulis, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, vult intelligi hoc vetas esse, cum illud novum dicit. Quia ergo de propagine Adam, qui vclus homo appellatur, corpus susceperat, quod in passione morti traditurus erat (uude eliam per vini sacramentum commendat san. guinemsuum), quid aliud novum vinum, nisi immortalitatcm renovatorum corporum intelligere debemus? quod cum dicit, Vobiscum bibam, etiam ipsiS resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit. Vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem dictum accipiendum est. Nam ct nos dicit Apostolus resurrexisse cum Christo (Coluls. II, 12), ut spes rei futuræ jam futurae jam præsentem lætitiam afferat. Quod autem de huc genimine vilis cHam illud novum esse dicit, signiiicat cadcm utique corpora resurrectura secundum innovationem cœlostem, quæ nunc secundum terrenam vetustatem mori tura suut. Si autem vitem de cujus vetustate hunc passionis calicem bibit, ipsos Judxos intellexeris, signilicatum est cnam ipsam gentem ad corpus Christi per novitatem vitæ accessuram, cum, ingressa plenitudino Gentium, omnis Israel salvus fiet (Rom. XI, 25).

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
