# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 1.7-9

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, 1.7 to 1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/1.7

IX. lib. xit. do, 23. ] Quod dicit, Aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum: centesimum martyrum, propter satietatem vitas vel contemptum mortis: sexagesimum virginum, propter otium inlcrius, quia nor. pugnant contra consuetudinem carnis; solet cnim otium concedi sexagenariis poRt militiam, vel post actiones publicas: trigesimum conjugatorum, quia hæc est:'tas præliantium; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur. X. [Ib. xit, 25-30.] Omnis immunditia in segete, zizania dicuntur. Quod primo separata zizania dicuntur 1. quia tribulatione præcedente separabuntur impii a piis: quod per bonos Angelos intelligitur fieri; quia officia vindictæ possunt implere boni bono animo, quomodo rex I, quomodo judex; officia vero misericordiae mali implere non possunt. XI. [Ib. XIII, 31.] Granum sinapis ob fervorem fidei, vei quod dicatur venena expellere, majus fit oinnibus oleribus, id est dogmatibus. Dogmata autem sunt placita sectarum, id est, quod placuit singulis sectis.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
