# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 10

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/10

X. [Ib. VI, 47, 48.] Quod Dominus dicit, Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit cus, ostendatn vobis cui similis sit: similis eat homini ædificanti domum, qui fodit in allum, et posuit fundamentum super petram; fodere dixit, humilitate christiana omnia terrena' exhaurire de corde suo, ne propter aliquid tale Deum colat. In altum autem fudere, donec ad petram perveniat: iti tantum Chritum gratis sequi, et gratis eum colere, ut non solum non propter superflua, sed nec propter iila quae videntur huic vitae necessaria, et quæ siue culpa a quovis justo sumi et habcri possunt, tamen temporalia atque terrena sunt, culendus Deus putetur.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
