# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 11

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/11

XI. [Ib. VII, 32 55.] De pueris sedentibus in foro, et ad invicem clamantibus, converso ordine ad proposita respondit. Nam quod ait, Lamentavimus, et non plorastis, ad Joannem pertinet, cujus abstinentia a cibis et potu, luctum panitentiæ significabat. Quod autem ait, Cantavimus tibiis, ut non saltastis, ad ipsum Dominum, qui utendo cum cæteris crbo et potu, lætitiam regni figurabat. At illi nec humiliari cun. Joanne, ncc cum Christo gaudere voluerunt; dicentes illum dæmonium habere, istum voracem et ebriosum, et amicum publicanorum et peccatorum. Quod autem subjungit, Et justificata est sapientia ab omnibus filii. suis, ostendit filios sapientiæ intelligere, neic in abstinendo, nee in manducando esse justitiam, sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantia per abundantiam non se corrumpendi, atque opportune sumendi vel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. Non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succuris necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cuiu quibus tibi vivendum est. Neque quantum sumas, multum interest; cum vidcainus aliorum stomachum citius satiari, et eus tamen illi ipsi parvo quo satiantur, ardenter, et intolerabiliter, et omnino turpiter inhiare: alios autem plusculo quidem satiari sed tolerabilius inopiam perpeti, et vel ante ora1 pesitas epulas, si idin tempore aut opus sit, aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere.. neque tangere. Magis ergo interest, non quid vel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personæ suæ et pro suæ valetudims necessitate qnis capiat; sed quanta faeiliiate atque serenitate animi careat, cum Iris vel oportet vel etiam necessu est carere: ut iHud in animo christiani compleatur quod Apostolus dicit, < Scio et minus habere, scio et abundare (in omnibus et in omnibus imbutus sum), et satiari ct esurire, et abundare et penuriam pati: omina possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 12, 13); et illud, « Neque si maunducaverimus, abundabimus; neque si non man. ducaverimus, egebirnus (I Cor. vm, 8); et illud,» Non est enim reguum Dei esca et potus,.sed justitia et pax et gaudium. > Et quia soleut homines inultum gandere de carnalibus epulis, addidit, in Spiritu sancto (Rom. xiv, 17). Justificatur ergo sapientia ab omnibus filiis suis, qui intelligunt utendis terrenis tempora oppurtuna esse debere; facilitatem vero carendi talibus, et amorem fruendi æternis, non variari oportere per tempora, sed perpetuo rctiueri.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
