# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 15

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/15

XV. [Ib. xit 55.] Si lumen quod esc in te, tenebrœ sunt, ipsœ tenebræ quantœ (Matth. v!, 25)? Lumen dicit bonam intentionem mentis, qua operamur: tenebras autem ipsa opera appellat, sive quia ignoratur ab aliis quo animo illa faciamus, sive quia eorum exitum etiam ipsi nescimus, id est, quomodo exeant atquc proveniant.eis quibus nos ea bono animo impendimus. Plerumque cnim beneficiis nostris male utendo corrumpuntur, quibus nos ea misericorditer benevola intentione præstamus.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
