# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 18

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/18

XVIII. Lib. v, 33-38.] Jejunium aut in tribulatione cst, aut in gaudio: in tribulatione, ad propitiandum Deum pro peccatis; in gaudio vero, cum tanto minus lelectantcarnalia, quanto spiritualium major sagina est. Cum ergo Dominus interrogatus esset cur discipuli ejus non jejunarent, de utroque jejunio respondit. Namque ad illud quod in tribulatione jejunari solet, pertinet quod ait, sponsi filios tunc jejunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus: tunc enim desolabuntur, et in moerore ac luctu erunt, donec eis per Spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. Quo dono percepto, etiam jejunii alterum genus, quod fiet per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem convenientissime celebrabunt. Quod antequam accipiant, dicit eos tanquam vetera vestimenta, quibus inconvenienter novus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinæ, quae ad novae vitae temperantiam pertinet; quia si hoc fiat, et ipsa doctrina quodammodo scinditur, cujus particula quæ ad jejunium ciborum valet, inopportune traditur, cum illa doccat generale jejunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum: cujus quasi pannum, id est partem aliquam, quæ ad cibos pertinet, dicit nan oportere hominibus adhuc vcleri consuetudini deditis impertiri; quia et illinc quasi conscissio videtur fieri, et ipsi vetustati non convenit. Dicit etiam similes eos esse veteribus utribus, quos vino novo, id est Spiritualibus præceptis, facilius disrumpi, quam id continere dicit. Erant autum jam utres novi, cum post ascensum Domini, desidcrin consolationis ejus orando et sperando innovabantur. Tunc enim acceperunt Spiritum, sanctum, quo impleti, cum omnium, qui de diversis gentibus aderant, linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni (Act. II, 1 -13). Novum cnim viuum jam novis utribus venerat.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
