Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
JI. [Ib. v, 3-11.] Quod Dominus de navicula docet turbas, significavit hoc tempus, quando Dominus de auctoritate Ecclesiæ docet gentes. Quod Dominus ascendens in navim, quai erat Petri, rogat eum a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut occ terrena eis præcipiantur, nee sic a terrenis in profundiora sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant: vel prius in proxi- mis regionibus gentibus prædicandum; ut quod dicit item Petro, Due in altum, et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes, quibus postea pradicatum est, pertineat: sicuti Isaias dicit, Tolle signum in gentes, ad eas quas prope, et ad eas quæ longe (Isai. LXII, 10, ei LVII, 19). Ut quod etiam retia rumpebantur piscium copia, et naviculæ impletæ sunt, ita ut mergerentur, significet hominum carnalium multitudinem tantam fOturam in Ecclesia, ut etiam digruptione pacis, exeuntibus inde hæresibus ct schismatibus, tanta remaneret, et tanta esset futura illi amissio fidei et bonorum morum, ut Christo dicere videntur talis Eeclesia, Exi a me, quia peccator homo sum: tanquam turbis carnalium repleta, et corum moribus pene submersa, regimen spiritualium, in quibus maxime Christi persona eminet, a se repellat quodammodo. Non enim hoc voce linguæ dicum homines bonis ministris Dei, ut eos a se repellant: sed voce mcrum et actuum suorum suadent a se reccdi, ne per bonos regantur; et eo vehementius, quo deferunt eis honorem, et tamen factis suis a se recedere admonent: ut honorificentiam corum significaverit Petrus, cadens ad pcd s Domini; mores autem in eo quod dixit, Eri a me, Domine, quia peccator homo sum. Quod tamen quia non fccit Dominus; non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus pcrduxil; significat in bonis et spiritualibus viris non esse oport re hanc voluntatem, ut peccatis turbarum commoti, quo qnasi sccurins tranquilliusque vivant, munus eccl siasticum deserant. Quod ergo subductis ad terram navibus, relictis omn bus secuti sunt eum Petrus et Jacobus ct Joannes, potest significare fanem temporis, quo ab hujus mundi salo, qui Christo inhaeserint, penitus recessuri sunt.