# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 2

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Prologus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/2

Hoc opus non iia scriptum est, ac si Evangelium exponendum ex ordine susceptum esset a nobis: sed pro arbitrio et tempore consulentis, cum quo legebatar, si quid ei videbatur obscurum. Ideoque multa, ct fortassis obscuriora præTermissa sunt; quia jam ca noverat, qui ea quT nundum noverat, inquirebat, nec teneri volebat festinationem suam in iis quæ antea jain sic acceperat, ut etiam assiduitate audiendi atque tractandi, memoria: stabiliter firmeque mandaret. Nonnulla etiam hic non eodem ordine inveniuntur exposita, quo in Evangelio narrata sunt; quoniam quædam festinatione dilata, cum tempus daretur, retractabantur, et eo loco scribebantur, qui vacuus in ordine jam expositarum rerum subsequebatur. Quod posteaquam comperi, ne quis forte quærens aliquid legere in hoc opere, quod eum in Evangelio movisset et ad quærendum excitasset, tædio perturbatiordinis offenderetur ( quandoquidem ea quæ carptim, ut poterant, dictabantur, in unum collecta et contexta cognovi); feci ut ad ordinem numerorum præscriptis titulis, quod cuique opus esset, facile investigaret.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
