Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 21
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. [Ib. XI, 5-8.] Amicus ad quem venitur media nocte ut accommodet tres panes, utique ad similitudinein ponitur, secundum quam quis Deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intelligentiam Trinitatis, qua præsentis viLe consoletur labures. Sed comparatio est a minore. Si enim amicus homo surgit de lecto, ct dat, non amicitia, sed tædio compulsus; quanto magis Deus dal, qui sine tædio largissime donat quod petitur, scd ad hoc se peti vult, ut capaces douoruui ejus Gant qui petunt? In tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiæ Trinitatem. Amicus autem, quem dicit ille qui petit, venisse de via, et non se habere quod ponat ante illum,intelligitur hominis appeti us, qui debet obtemperare rationi. Serviebat autem consueludini temporali, quam viam vocat, propter omnia Iter tempus transcuntia. Converso autem homine ad Deum, etiam ille appetitus a consuetudine revocatur: sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spirilua- Ji, qua Creatoris Trinitas prædicatur, magnæ angustiae sunt in homine, quem premit arumma mortalis, cum ab iis quæ foris delectant, præcipitur. abstinentia, et inlus non est refectio de lætitia doctrinæ salutaris 1; et ipsa angustia est media nox, qua cogitur vehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. Quod autem ei dicitur de intus, jam ostium clausum esse, pueros quoque ejus cum eo in cubili esse, significat tempus famis verbi, cum intelligentia clauditur, ei illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes, pcr orbem terræ prædicaverunt, pucri patrisfamilias jam sunt in secreta quieto cum Domino: et tamen orando elicitur ut accipiat desideraus intellectum ab ipso Deo, etiamsi homo desit per quem sapientia prædicetur.