# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 22

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/22

XXII. [Ib. xi, 12 1 De panc, pisce, et ovo, quibus contraria posuit, lapidem, serpentem et scorpionem. Intelligitur panis charitas, propter majorem appetitum, et tam nece: sarium ut sine illa cætera nihil sint, sicut sine pane mensa inops 1: cui contraria cst cordis duritia, quam lapidi comparavit. Piscis autem intelligitur fides invisibilium, vel propter aquam Ba ptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur; quod eliam fides hujus mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur: cui contrarium. posuit serpentem, propter venena fallaciæ, quæ eliam prino homini male suadendo præseminavit. In ovo intelligitur spes; ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur: cui contrarium posuit scorpionem, cujus acubus venenatus retro timendus est; sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quæ ante sunt, se extendat.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
