Latin
23 to 28
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 23-28
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. [Ib. xi, 52 ]De eo quod dicit Dominus Scri. bis vel doctoribus Judæorum, Tulistis clavem scientiœ; ipsi non introistis, et eoa qui intrabant, prohibuistis: quod in Scriptura Dci humilitatem Christi nec ipsi intelligere I, ncc ab aliis intelligi volebant. XXIV. [Ib. XII, 23.] Quod Dominus dicit discipulis: Anima plus est quam esca, et corp- quam vestimentum, et utique, si hoc tibi dedit quod plus est, quanto magis dabit quod minus est! XXV. [Ih, XII,. 35.] Quod Dominus dicit, Sini lumbi vestri accincti; propter continentiam ab amore rerum sæcularium: lucernce ardentes; hoc ipsum ut vero fine et recta intentione faciatis. XXVI. [Ib. XII, 42.] Quod Dominus dixit Petro, Quis putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituet Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? mensuram dicit propter modum capacitatis quorumque audientium. XXVII. lib. III, 54, 55.] Quod Dominus dicit, Cum videritis nubem orientem ab occasu, carnem suam a morte resurgentem significat: ex illo enim omnibus terris imber evangelicæ praedicationis infusus est. Austrum flantem ante æstus, tribulationes leviores ante judicium. XXVIII. [Ib. XII, 26,] Quod Dominus dicit, Si enim quod minimum est, non potestis, cum de augenda cerporis statura diceret; minimum est enim boc, sed Deo, corpora operari.