# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 32

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/32

XXXI. [Ib. XIV, 28-33.] Sumptus ad turrem ædificandam, vires ad discipulatum Christi obtinendum: et decem millia' praeliaturi cum rege qui habebat vgintti millia, simplicitatem christiani dimicaturi cum duplicitate diaboli, boc est cum dolis et fallaciis ejus, in affectu constituit renunnantis omnibus quae sunt ejus. Ita enim concludit: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quœ sunt ejus, non potest meus esse discipulus: Inter quæ omnia etiam ipsa temporalis vita intelligatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab æterna, qui eam fuerit minatus auferre. Sicut autem de 'terri non perfecta, per opprobrium deterruit dicentium, Quia hic homo cœpit œdificare, et non potuit consummare sic in rege cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusavit, cum ait, Adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quai sunt pacis; significans otiam minas imminentium a diabolo tentationum, non sustinere homines qui non renuntiant omnibus quæ possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. Turrem quippe ædificare, et contra regem illum dimicare, esse discipuium Christi ost: habere auteih sumptus ad perficiendau. tlirrein, ct habere fortia decem millia contra viginii millia regis, renuntiare estomnibus qua: sunt ejus.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
