# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 35

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/35

Quod non post multos dies dixit factum, ut congregalis omnibus' peregre proficisceretur in regionem longinquam: qnia non multo post institutionem humani generis placuit animæ per liberum arbitrium ferre secum quamdam velut potentiam naturae suæ, et deserere eum a quo condita est, præfidens viribus suis; quas vires tanto consulhit citius, quanto cum deserit a quo datne sunt. Itaque hanc vitam prodigam vocat, amantem fundere atque spatiari pompis exterioribus, intus inanescentem, cum ea.quisque sequitur quæ ab illa procedunt, et relinquit cum qui sibi est interior. Regio itaque longinqua, oblivio Dei est. Fames aurem in illa regione, est indigentia verbi veritatis. Unus ciViuM regionis illius, aliquis aerius princeps ad militiam diaboli pertinens. V ilia ejus, modus potestatis ejus. Porci, immundi spiritus qui sub ip o essent. Siliquæ quibus porcos pascebat, sæculares doctrinæ, sterili vanitate resonantes; de qnibus laudes idolorum fabularumque ad deos Gentium pernnentium vario sermone atque carminibus percrepant, quibus dæmonia delectantur: unde cum isto saturari cupiebat, aliquid solidum et rectum quod ad beatam vitam portineret, invenire volcbatin talibus, et non poterat. Hoc est enim quod ait, Et tiemo illi dubat.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
