Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. [Ib. v, i8 25.] De paralytico: potest intelligi aniina dissoluta membris, hoc est bonis operationibus, Christum quærere, id est, voluntatem Verbi Dei; impediri autem turbis, nisi tecta, id est, operta Scripturarum aperiat, ut per haec ad notitiam Clui: ti perveniat, hoc est, ad ejus humilitatem fidei pietatc descendat. Hi autem a quibus deponitur, bonos in Ecclesia doctores possunt significare. Quod autem cum lecto deponitur, signiHcat ab homine in ista carnc adhuc constituto Christum debere cognosci. Quem tamen lectum sanus postea jubetur portare, et ire in domum suam, ut remissione peccatorum convalescentibus per spem bonam membris animæ, hoc corpus restaurare intelligatur: ut jam non in carnalibus gandiis tanquam in lecto requicscat infirmitas animi; sed magis ipsa contineat affectiones carnales, et tendat ad requiem secretorum cordis sui.