# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 46

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/46

XXXVI. [Ib. XVI, 13.] Quod ait, Aut unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhœrebit, et alterum contemnet, non sine consideratione distinguenda sunt. Non enin. passim aut quasi tcmere dicta sunt. Nemo cnim interrogatus utrum diligat diabolum, respondet sc diligcre, sed potius odissc: Dcum autem se diligerc omnes fere proclamant. Ergo aut unum odiet, ct alterum diliget, ut fieri debet: odiet scilicet diabolum, diliget Deum. Quod vero adjunxit, Aut atteri adhœrebit, et alterum contemnel: adhærebit scilirct diabolo, cum quasi I'jus præmia temporalia sectatur; contemuet autem Deum. Non dixit, odiet, sed contemnet: sicut solentminas ejus postponcre cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impunitatem sibi blandiuntur. Quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adjicias peccaium super peccatum, et dicas, Miseratio Dei magna est ( Eccli, v, 5, 6).

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
