# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 5

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/5

V. [Ib. tu, 23.] Non absurde quæstio proponitur, Quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Nam Matthæus cum dicit genitum ab eo qui vocabatur Jar cob (Matth. i, 16); Lucas vero filium esse dicit ejus qui vocabatur Me!!. Neque hoc loco illud dici potest quod unus bomo, sicut non solum apud Gentes. sed etiam apud Judæos accidere solcre manifestum esi, duo nomina habuerit. Cætera enim serie generationum, qui hoc putat. facile refellitur. Quid enim de avis, atavis, proavis, cæterisque majoribus dicturus cast, quorum diversa nomina singuli Evangelistæ in sua quisque narratione contexun? Quod postremo de ipso numero; quandoquidem lucas a Domino usque ad.hvid quadragiuta tres generationes enumerat, Ma thæus autem a David usque ad Dominum viginti octo vel vigiuti septem? Certi enim sacramenti gratia usque ad transmigrationem, et ab ipsa item transmigratione unus bis numeratur. Quarendum igitur quomodo duos patres pnluerit habere Josepb. Et mihi quidem in præsentia tres causa' occurrunt, quarum aliquam Evangelista seculus sit. Aut enim umus erat Juseph naturalis pater, et alter cum adoptaverat: aut more Judxorum, cuin sine filiis unus decessisset, uxorem ejus propinquus accipiens, filium quem genuit propinquo mortuo deputavit (Deut. xxv, 5, 6); ut eun ab altero alteri genitus essot Joseph. conve nienter duos patres habere diceretur. Aut unus Evangelista patrem ejus a quo genitus est, nominavit; alter vero vel avum maternum, vel aliquem de cognatis majoribus posuit, cui propter consanguinitatis vinculum, in filii loco Joseph non absurde constitueretur, ut inde jam usque ad David non eumdem quem Matthæus generationum ordinem texeret. In quibus causis illa videmur infirma, quam secundo ioco posuimus: quia cum quisque apud Judæos defuncto fratre vel propinquo prolem de uxorc ejus exsuscitat, illud quod nascitur nomen defuncti solet accipere (a): Ergo aut adoptio solvit istam quæstionem, aut origo majorum, aut aliqua alia causa, qua: nobis in præsentia nouoccurrit. Quapropter tanta est eorutn dementia, qui facilius dilabuntur ad Evangelistarum aliquem de mendacio criminandum, quam causas quærant, cur diversa patrum nomina singuli commemoraverint, ut temere dicatur duas solas esse causas, quibus id recte iter! potucrit, cun. tamen ad solvendam quæstionem vel unam invenire sufficiat.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
