Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 52
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter etiam intelligi potest ista narratio, ut per Lazarum Dominum significari accipiamus, jacentera ad januam illius divitis, quia se ad aures superbissimas Judæorum incarnationis humilitate dejecit: cupiens salurari de micis quæ cadebant de mensa divi,; . ,quærens ab cis val minima opera justitiæ, quae suæ mensæ, boc est, suæ potestati per superbiam non usurparent; quæ opera misericordiae atque humiliatis, qnamvis minima et sine disciplina et perseverantia vitæ bonæ, saltem interdum vel casu facerent, sicut micac de mensa cadere solent. Ulcera, passiones sunt Domini ex infirmitate carnis, quam pr6 nohis suscipere dignatus est. Canes ergo qui ea lingebant, Gentes sunt, quos homines peccatores et immundos dicebant Jiudæi, ot tamen ssiones Domiui in Sacramentis corporis cl sanguinis ejus, per totum jain orbem suavitate lambunt devotissima. Jam sinus Abrahæ intelligitur secretum Patris quo post passionem resurgens assumptus est Dominus: quo eum portatum ab Angelis ideo dictum puto, quia ipsam receptionem qua in secretum Patris abscessit, Angeli annuntinverunt discipulis intuentibus. Dicendo enim, Quid statis aspicientes in cœlum (Act. i, 11)? quid ali ud dixerunt, nisi nullo modo posse oculos hominum usque in iliud penetrare secretum quo ibat Dominus, cum in conspectu discipulorum ferretur in coelum t Jam Caetera secundum superiorem expositionem accipi possunt: quia secretum Patris bene intelligitur, ubi etiam ante resurrectionem justorum aninue vivunt cum Deo. Tanio enim verius uhique est Deas, quanto nullo continetur loco, sicut et latroni dicturi est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 45): unde nunquam recessit Dci filius, quamvis ab homiuihus per susceptam carnem in civitate Judæorum tanta pateretur.