Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 55
Unproofread scanNot analysed yet
XL. [Ib. XVII, 42-19.] In decem leprosis quos Do. minus ita mundavit, cum ait, Ite, ostendite vos sacerdolibus, multa quaeri possunt quae merito quærentes movent. Non solum de numero quid sibi velint quod decem sunt, et quod unus ex illis solos gratias agit; hæc enim libere quæruntur, ut etiam nou investigata, vel nihil vel non multum impediant intentionem legentis: sed illa potius, cur cos ad sacerdotes miserit, ut cum irent mundarentur. Nullum enim eorum quibus haec corporalia beneficia praestitit, invenitur misisse ad sacerdotes, nisi leprosos. Nam et illum a lepra mundaverat cui dixit: Vade, ostende te sacerdotibus, et offer pro te sacrificium quod prœcepit Moyses, in testimonium illis, (Luc. v, 13, 14). Deinde qualis mundatio spiritualis possit intelligi eorum, quos ingratos exstitisse redarguit. Seeundum corpus. enim facile est videre posse hominem non habere lepram, et tamen animi esse non boni: secundum significationem autem hujus miraculi conturbat considerantem, quomodo muudus dici possit ingratus.