# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 64

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/64

XLV. [Ib. XVIII, 1-8,] Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum, de judice iniquo voluit parabolam ponere, qui cum Deum non timeret, ct hominem non rcvererctur, viduas tamcn assiduis interpelialionibus cessit, ut cain vindicaret, ne sibi ab illa tædium fieret? Nam hoc est quod ait, Ne veniens suggillet me. Quoniam parabolas Dominus aut secundum similitudinem aliquam ponit; sicut de servo illo, cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inventus est, et ipse conservo suo dilationem saltem dare noluit (Matth. XVIII, 23-55); et dc feneratore, qui cum duobus debitoribus donasset quod debcbant, ab eo plus dilectus est cui plus donavit (Luc. vn, 41- 43); et de hominc qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem (Id. xv, 11-52); et innumcrabilia hujusmodi: de his enim, in quantum similia sunt, ducitur intellectus ejus rei, cui adhibentur, insinuandæ aut requirendae Aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat, veluti est illud, Quod si fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicœ fidei(Matth. VI, 30)? Ad hoc genus pertinet etiam illud quod de servo ait, cui dominus denuntiaverat ut a villicatu removeretur: fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis, debitoribus cjus, quantum commodum visum est, relaxaret. Nequo ullo modo nos Dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur: sed si qui fraudando sibi providit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto -Inajorc alacritate sibi providere debent in aeternam vitam, quibus ut juste operentur jubetur do mammona iniquitatis ( Luc. xvi, I)? quod suo loco cxpositum est (Supra, quœst. 54). Ad hoc genus pcrtinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut tædio careret, jam dormicns excitatur, ut tres panes commadet arnico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis Deus, qui servos suos diligens, ut petamus horlalur, dabit bona pctentibus se (Matth. VII, 7-11)? Itaque illud superius genus his verbis adjungi potest, Sicut illud, ita et illud: boc autem po sterius his verbis, Si illud, quanto magis illud? aut, Si non illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. Hic ergo iniquus judex non ex similitudine, sed ex dissimilitudinc adhibitus est, ut ostenderet Dominus quanto certiores esse debeant qui Deum perseveranter rogant, fontem justitiae atque misericordiae, vel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum judicem usque ad effectum implendi desiderii valuerit perseverantia deprecantis.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
