# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 65

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/65

Ipsa vero vidua potest habere siinilitudinem Ecclesiae, quod desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit. Si autem movet cur electi Dei se vindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Joannis de martyribus dicitur (Apoc. VI, 10), cum apertissime moneamur wt pro nostris inimicis et persecutoribus oremus (Matth. v, 44); intelligendum est cam vindictam esse justorum, ut omnes mali petcant: pereunt autem duobus modis; aut conversione ad justitiam, ant amissa per supplicinm potestate, qua numc adversus bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, Vel temporaliter aliquid valent. Itaque etiamsi omne, homines tonverterentur ad Deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus jubemur orare; diabolus tamen, qui operatur in fillis diffidentiæ (Ephes. II. 2), remaneret iti sæculi fine ilamnandus: quem finem justi cum venire dcsidcrant, quamvis pro inimicis Mis orent, lamcn non absurde vindictam dcs:derarc dicuntur.

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
