Latin
66.1 to 66.22
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 66.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
XLVI. [Ib. xix, 12-27.] llomo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti: ipse Dominiis noster Jesus Christus intelligitur. Regio longinqua, Ecclesia Gentium usque ad fines terræ. Reverti tamcn se dicit: abiit cnim, ut plenitudo Centium intraret; revertetur, ut omnis Israel salvus fiat(Rom. XI, 25). Pcr dccem mnas, Legem significat propter Decalogum. Decem autem sen'os, quibus sub illa positis gratia prædicata est. Sic cnim intelligendum ext eis datas mnas ad asum, cum intellexerunt eam ipsam Legem remoto velamine ad Evangelium pertinere. Cives ejus qui post eum miserunt legationem, dicentes se nolle ut regnet sibi, Judxi sunt, qui etiam post resurrectionem ejus miserunt persecutores Apostolis t, et praedicationem Evangelii respuerunt. Rediit autem accepto regno, quia in manifestissima et cminentissiina claritate venturus est, qui cis humilis apparuit, cum diceret, Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 30). Quod autem servi reddentes rationem ex eo quod acceperant, laudantur qui lucrati sunt, significat cos bonam reddere rationem, qui bene usi sunt eo quod acceperunt, ad augendas divitias Domin! pcr eos qui credunt in eum. Quod qui faccre nolunt, in illo significati sunt qui mnam suam in sudario servavit. Sunt enim homines hac sibi perversitate blandientes ut dicant: Sufficit ut de se unusquisque rationem reddat; quid opus cst aliis prædicare aut ministrare, ut etiam de ipsis reddere rationem quisque cogatur, cum apud Dominum etiam illi sint inexcusabiles quibus Lex data non cst, neque audito Evangelio dormierunt, quia per creaturam poterant cognoscere Creatorem, cujus invisibilia, a constitutione mundi, per ea qaae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20)? Hoc est enim quasi metere ubi non seminavit; id est, eliam eos impietatis reus te. ncre, quibus verbum Legis aut Evangelii non ministratum est.