Latin
Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam
Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 70
Unproofread scanNot analysed yet
XLIX. [Ib. xx, 56 ]Ad id quod dixit, Non enim ultra incipiunt mori; quia connubia propter filios, fi- Iii propter successionem, successio propter mortem: ubi ergo mors non est, neque connubia. Sicut enim nunc sermo noster decedentibus et succedentibus syłlabis peragitur atque perficjtur: ita et ipsi homines quorum sermo est, decedendo ac succedendo peragunt atque perficiunt ordinem hujus sæculi, qui temporalium rerum pulchritudine contexitur. In illa autcm vita quoniam Verbum Dei quo fruemur, nulla decessione et successione syllabarum completur, sed omnia quæ habet semper manendo simul habet; ita participcs ejus, quibus ipsum solum erit vita, neque moriendo sibi decedent, neque nascendo succedent.