# Quaestionum Evangeliorum Libri Duo 72

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, Book 2, Quæstiones in Evangelium secundum Lucam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/quaestionum-evangeliorum-libri-duo/72

LI. [lb. xxiv, 28.] Quod scriplum est de Domino, Finxit se longius ire, non ad mendacium pertinet. Non enim omnc quod fingiinus mendacium est: sed quando id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium. Cum autem fictio nostra refertur ad aliquam significalionem, non est mendacium, sed aliqua figura vcritatis. Alioquin omnia quæ a sapientibus ct sanctis viris, vel etiam ab ipso Domino figurate dicta sunt, mendacia deputabuntur, quia secundum usitatum intellectum non subsisiit veritas talibus dictis. Non cnim homo qui habuit duos filios, quorum junior, accepta parte patrimonii sui, profectus est in regionem longinquam, et catera quæ in illa narratione contexuntur (Luc, xv, 11 52), ita dicuntur tanquam vcrofuerit quisquam homo qui hoc in filiis suis duobus aut passussit, aui fecerit. Ficta sunt ergo ista ad rem quamdam significandam, tam longe lateque majorem, ct tam incomparabiliter differentem, ut per illum fictum hominem Deus verus intelligatur. Sicut autem dicta, ita etiam facta iinguntur sinc mendacio ad aliquam ren. significandam: unde est eliam illud ejusdem Domini, quod in fici arbore quæsivit fructum co tempore quo illa poma nondum essent (Uarc. x:, 13). Non enim dubium est illam inquisitionem non fuisse vcrain: quivis euim hominum sciret, si non divinitate, vel tempore, poma illam arborcm non habere. Fictio igitur quæ ad aliquam veritatem refertur, figura cst: quæ non rcfertur, mendacium est. Quid crgo significat qnod se ire longius Dominus finxit, cum comitaretur discipulis, exponens cis sanctas Scripturas, utrum ipse esse! ignorantibus? quid, putamus, nisi quia hospitalitatis officio ad suam cognitionem pervenire posse homines intimavit? ut cum longius ipse ab hominibus abscesserit super omnes coelos, ta, CIl ita cum eis sit qui hæc cxhibent servis cjus, ut cum dicere cœperint, Domine, quando te vidimus hospitem, et adduximus? tanquam eum scilicet qui longe abscesserat: respondeat ille, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 38, 40). Tenet ergo Christum ne Jongius ab illo eat, quisquis catechizatus verbo, in omnibus bonis ei qui se catechizat communicat; sicut Apostolus dicit t Communicet qui catechizatur verbo I, ei qui se catechizat, in omnibus bonis (Galut. VI, 6): ct alio loco cum dixisset, Necessitatibus sanctorum communicantes; statim subjecit, Hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 15). Et isti enim catechizati crant verbo, cum eis exponeret Scripturas, et quia hospitalitatem sectati sunt, eum quem in ipsa expositione Scripturarum non cognoVerant, in panis fractione cognoscunt. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Id. II, 15).

---

Augustine, Quaestionum Evangeliorum Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa073/stoa0040.stoa073.opp-lat1.xml.
